Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.
Kyrie (in Greek)
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Offertorium
Domine Jesu Christe, Rex gloriae, libera animas defunctorum de poenis inferni, et de profundo lacu. Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus. Tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus. Fac eas, Domine, de morte transire ad vitam, quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.
Sanctus
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.
Pie Jesu
Pie Jesu Domine, dona eis requiem, requiem sempiternam.
Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem, requiem sempiternam.
Lux Aeterna
Lux aeterna luceat eis, Domine, cum sanctis tuis in aeternum, quia pius es. Requiem aeternam, dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Libera me
Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda quando coeli movendi sunt et terra, dum veneris judicare saeculum per ignem Tremens factus sum ego, et timeo dum discussio venerit, atque ventura ira. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde. Requiem aeternam, dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
In paradisum
In paradisum deducant te angeli, in tuo adventu suscipiant te martyres, et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem. Chorus angelorum te suscipiat, et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem.